monumenta.ch > Tertullianus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 12
Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret. Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam Iudaeae regionem ad quadraginta dies egit, docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem, circumfusa nube in coelum est ereptus , multo verius quam apud vos asseverare de Romulo Proculi solent. Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia christianus , Caesari tum Tiberio nuntiavit. Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent saeculo necessarii , aut si et christiani potuissent esse caesares . Discipuli quoque diffusi per orbem, ex praecepto magistri Dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi, utique pro fiducia veritatis libenter, Romae postremo per Neronis saevitiam, sanguinem christianum seminaverunt. Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi, ipsos illos quos adoratis.